terça-feira, 6 de março de 2012

Filosofia Antiga, 4ª sessão, 7/03/12


28/02: SPIRITUS. II, 43, 70, IV, 12; XIII, 16, 21; XV, 64; XVI, 24, 26, 34.
spiritus
spīrĭtus, ūs (scanned spĭrĭtus, Sedul. Hymn. 1
I fin.; dat. SPIRITO, Inscr. Orell. 3030; gen., dat., and abl. plur. only eccl. and late Lat., e. g. spirituum, Vulg. Marc. 6, 7: spiritibus, Aug. Serm. 216, 11 fin.; Vulg. Luc. 8, 2), m. spiro, a breathing or gentle blowing of air, a breath, breeze (syn.: aura, flatus).
I Lit.
A In gen.: spiritum a vento modus separat: vehementior enim spiritus ventus est, invicem spiritus leviter fluens aër, Sen. Q. N. 5, 13, 4; cf. Plin. Ep. 5, 6, 5: spiritus Austri Imbricitor, Enn. ap. Macr. S. 6, 2 (Ann. v. 423 Vahl.), Cic. poët. N. D. 2, 44, 114: Boreae, Verg. A. 12, 365: quo spiritus non pervenit, Varr. R. R. 1, 57, 2; cf.: silentis vel placidi spiritus dies, Col. 3, 19 fin.: alvus cum multo spiritu redditur, Cels. 2, 7 med.
B In partic.
1    The air: imber et ignis, spiritus et gravis terra, Enn. ap. Varr. L. L. 7, § 37 Müll. (Ann. v. 511 Vahl.): proximum (igni) spiritus, quem Graeci nostrique eodem vocabulo aëra appellant, Plin. 2, 5, 4, § 10: quid tam est commune quam spiritus vivis? Cic. Rosc. Am. 26, 72; cf. Quint. 12, 11, 13: potestne tibi haec lux, Catilina, aut hujus caeli spiritus esse jucundus? Cic. Cat. 1, 6, 15.—
   2    An exhalation, smell, odor: spiritus unguenti suavis, Lucr. 3, 222: foedi odoris, Cels. 5, 26, 31 fin.: florum, Gell. 9, 4, 10: sulfuris, Pall. Aug. 9, 1; cf. Hor. C. 3, 11, 19.—
   3    Breathed air, a breath: quojus tu legiones difflavisti spiritu, Plaut. Mil. 1, 1, 17.—Absol.: (equus) saepe jubam quassit simul altam: Spiritus ex animā calida spumas agit albas, Enn. ap. Macr. S. 6, 3 (Ann. v. 507 Vahl.): creber spiritus, Lucr. 6, 1186: ardentes oculi atque attractus ab alto Spiritus, Verg. G. 3, 505: petitus imo spiritus, Hor. Epod. 11, 10: in pulmonibus inest raritas ... ad hauriendum spiritum aptissima, Cic. N. D. 2, 55, 136: diffunditur spiritus per arterias, id. ib. 2, 55, 138: animantium vita tenetur, cibo, potione, spiritu, id. ib. 2, 54, 134: si spiritum ducit, vivit, id. Inv. 1, 46, 86: tranquillum atque otiosum spiritum ducere, id. Arch. 12, 30: longissima est complexio verborum, quae volvi uno spiritu potest, id. de Or. 3, 47, 182: versus multos uno spiritu pronuntiare, id. ib. 1, 61, 261: spiritus nec crebro receptus concidat sententiam, nec eo usque trahatur, donec deficiat, Quint. 11, 3, 53: lusit vir egregius (Socrates) extremo spiritu, Cic. Tusc. 1, 40, 96; cf. id. Sest. 37, 79: quorum usque ad extremum spiritum est provecta prudentia, id. Sen. 9, 27: quos idem Deus de suis spiritibus figuravit, Lact. Epit. 42, 3.—With gen.: ut filiorum suorum postremum spiritum ore excipere liceret, Cic. Verr. 2, 5, 45, § 118; Cels. 4, 4; 3, 27; Col. 6, 9, 3; Quint. 9, 4, 68; 11, 3, 32; 11, 3, 53 sq.—
C Transf.
1    In abstr., a breathing: aspera arteria excipiat animam eam, quae ducta sit spiritu, Cic. N. D. 2, 54, 136; cf. id. ib. 2, 55, 138: aër spiritu ductus alit et sustentat animantes, id. ib. 2, 39, 101: crevit onus neque habet quas ducat spiritus auras, Ov. M. 12, 517.—Esp.: spiritum intercludere (includere), to stop the breath, suffocate, choke, etc.: lacrimae spiritum et vocem intercluserunt, Liv. 40, 16, 1; 40, 24, 7; so, includere, id. 21, 58, 4.—
   2    The breath of a god, inspiration: haec fieri non possent, nisi ea uno divino et continuato spiritu continerentur, by a divine inspiration, Cic. N. D. 2, 7, 19; 3, 11, 28; cf.: poëtam quasi divino quodam spiritu inflari, id. Arch. 8, 18.—
   3    The breath of life, life: eum spiritum, quem naturae debeat, patriae reddere, Cic. Phil. 10, 10, 20: vos vero qui extremum spiritum in victoriā effudistis, id. ib. 14, 12, 32: dum spiritus hos regit artus, Verg. A. 4, 336; cf. Hor. C. 4, 8, 14: ne cum sensu doloris aliquo spiritus auferatur, Cic. Verr. 2, 5, 45, § 118: aliquem spiritu privare, Vell. 2, 87, 2: merula spiritum reddidit, to expire, die, id. 2, 22, 2: spiritus tenues vanescat in auras, Ov. H. 12, 85: non effundere mihi spiritum videbar, sed tradere, Sen. Ep. 78, 4: novissimum spiritum per ludibrium effundere, Tac. H. 3, 66 fin.; cf. supra, I. B.—
   4    Poet.,= suspirium, a sigh, Prop. 1, 16, 32; 2, 29 (3, 27), 38.—
   5    In gram., a breathing or aspiration (asper and lenis), Prisc. p. 572 P.; Aus. Idyll. 12 de Monos. Graec. et Lat. 19. —
   6    The hiss of a snake, Verg. Cul. 180.—

II Trop.

   A (Class.) A haughty spirit, haughtiness, pride, arrogance; also, spirit, high spirit, energy, courage (esp. freq. in the plur.; syn. animi).
   (a)    Sing. (in the best prose only in gen. and abl., which are wanting in plur.): regio spiritu, Cic. Agr. 2, 34, 93: quem hominem! quā irā! quo spiritu! id. Q. Fr. 1, 2, 2, § 6: illos ejus spiritus Siciliensis, id. Verr. 2, 3, 9, § 22: tantum fiduciae ac spiritūs, Caes. B. C. 3, 72: filia Hieronis, inflata adhuc regiis animis ac muliebri spiritu, Liv. 24, 22: patricii spiritūs animus, id. 4, 42, 5: ex magnitudine rerum spiritum ducat, Quint. 1, 8, 5: corpore majorem rides Turbonis in armis Spiritum et incessum, Hor. S. 2, 3, 311: cecidit spiritus ille tuus, Prop. 2, 3, 2: spiritu divino tactus, Liv. 5, 22, 5: non negaverim fuisse alti spiritūs viros, Sen. Ep. 90, 14.—
   (b)    Plur.: res gestae, credo, meae me nimis extulerunt ac mihi nescio quos spiritus attulerunt, Cic. Sull. 9, 27: noratis animos ejus ac spiritus tribunicios, etc., id. Clu. 39, 109; cf.: unius tribuni militum animos ac spiritus, id. Imp. Pomp. 22, 66: tantos sibi spiritus, sumpserat, ut ferendus non videretur, Caes. B. G. 1, 33 fin. in re militari sumere, id. ib. 2, 4: nam Dion regios spiritus repressit, Nep. Dion, 5, 5: cum spiritus plebes sumpsisset, Liv. 4, 54: si cui honores subdere spiritus potuerunt, id. 7, 40: remittant spiritus, comprimant animos suos, sedent arrogantiam, etc., Cic. Fl. 22, 53: spiritus feroces, Liv. 1, 31: quorum se vim ac spiritus fregisse, id. 26, 24: cohibuit spiritus ejus Thrasea, Tac. A. 16, 26: Antipater, qui probe nosset spiritus ejus, Curt. 6, 1, 19.—

   B (Mostly poet. and in post-Aug. prose.) Spirit, soul, mind.
   (a)    Sing.: quoslibet occupat artus Spiritus, Ov. M. 15, 167; Tac. A. 16, 34: spiritum Phoebus mihi, Phoebus artem Carminis dedit, poetic spirit or inspiration, Hor. C. 4, 6, 29; cf.: mihi Spiritum Graiae tenuem Camenae Parca non mendax dedit, id. ib. 2, 16, 38: qualis Pindarico spiritus ore tonat, Prop. 3, 17 (4, 16), 40: imperator generosi spiritŭs, Plin. 8, 40, 61, § 149: avidus (i. e. τὸ ἐπιθυμητικόν, the desiring, coveting soul), Hor. C. 2, 2, 10: quidam comoedia necne poëma Esset, quaesivere: quod acer spiritus ac vis Nec verbis nec rebus inest, Hor. S. 1, 4, 46: majoris operis ac spiritūs, Quint. 1, 9, 15: alti spiritūs plena, id. 10, 1, 44: virtus magni spiritus est et recti, Sen. Ep. 74, 29: qui spiritus illi, Quis vultus vocisque sonus, Verg. A. 5, 648.—
   (b)    Plur.: Coriolanus hostiles jam tum spiritus gerens, Liv. 2, 35; Curt. 5, 8, 17.—*

   b Transf. (like anima, and the Engl. soul), a beloved object, Vell. 2, 123 fin.
   2    Spiritus, personified, a spirit (late Lat.); so, esp., Spiritus Sanctus or simply Spiritus, the Holy Ghost, Holy Spirit, Cod. Just. 1, 1, 1; Aus. Ephem. 2, 18: jurare per Deum et per Christum et per Spiritum Sanctum, Veg. 2, 5: nocens ille Spiritus, an evil spirit, Lact. 4, 27, 12: Spiritus nigri, evil spirits, Sedul. Carm. 3, 41.
28/02: SPIRITUS. II, 43, 70, IV, 12; XIII, 16, 21; XV, 64; XVI, 24, 26, 34.
II.43:
Igitur haec et de Armenia quae supra memoravi apud patres disseruit, nec posse motum Orientem nisi Germanici sapientia conponi: nam suam aetatem vergere, Drusi nondum satis adolevisse. tunc decreto patrum permissae Germanico provinciae quae mari dividuntur, maiusque imperium, quoquo adisset, quam iis qui sorte aut missu principis obtinerent. sed Tiberius demoverat Syria Creticum Silanum, per adfinitatem conexum Germanico, quia Silani filia Neroni vetustissimo liberorum eius pacta erat, praefeceratque Cn. Pisonem, ingenio violentum et obsequii ignarum, insita ferocia a patre Pisone qui civili bello resurgentis in Africa partis acerrimo ministerio adversus Caesarem iuvit, mox Brutum et Cassium secutus concesso reditu petitione honorum abstinuit, donec ultro ambiretur delatum ab Augusto consulatum accipere. sed praeter paternos spiritus uxoris quoque Plancinae nobilitate et opibus accendebatur; vix Tiberio concedere, liberos eius ut multum infra despectare. nec dubium habebat se delectum qui Syriae imponeretur ad spes Germanici coercendas. credidere quidam data et a Tiberio occulta mandata; et Plancinam haud dubie Augusta monuit aemulatione muliebri Agrippinam insectandi. divisa namque et discors aula erat tacitis in Drusum aut Germanicum studiis. Tiberius ut proprium et sui sanguinis Drusum fovebat: Germanico alienatio patrui amorem apud ceteros auxerat, et quia claritudine materni generis anteibat, avum M. Antonium, avunculum Augustum ferens. contra Druso proavus eques Romanus Pomponius Atticus dedecere Claudiorum imagines videbatur: et coniunx Germanici Agrippina fecunditate ac fama Liviam uxorem Drusi praecellebat. sed fratres egregie concordes et proximorum certaminibus inconcussi.

O espírito, feitio, de Piso e de Plancina





II.70

Ea Germanico haud minus ira quam per metum accepta. si limen obsideretur, si effundendus spiritus sub oculis inimicorum foret, quid deinde miserrimae coniugi, quid infantibus liberis eventurum? lenta videri veneficia: festinare et urgere, ut provinciam, ut legiones solus habeat. sed non usque eo defectum Germanicum, neque praemia caedis apud interfectorem mansura. componit epistulas quis amicitiam ei renuntiabat: addunt plerique iussum provincia decedere. nec Piso moratus ultra navis solvit moderabaturque cursui quo propius regrederetur si mors Germanici Syriam aperuisset.

XIII, 16,

Mos habebatur principum liberos cum ceteris idem aetatis nobilibus sedentis vesci in aspectu propinquorum propria et parciore mensa. illic epulante Britannico, quia cibos potusque eius delectus ex ministris gustu explorabat, ne omitteretur institutum aut utriusque morte proderetur scelus, talis dolus repertus est. innoxia adhuc ac praecalida et libata gustu potio traditur Britannico; dein, postquam fervore aspernabatur, frigida in aqua adfunditur venenum, quod ita cunctos eius artus pervasit ut vox pariter et spiritus raperentur. trepidatur a circumsedentibus, diffugiunt imprudentes: at quibus altior intellectus, resistunt defixi et Neronem intuentes. ille ut erat reclinis et nescio similis, solitum ita ait per comitialem morbum quo prima ab infantia adflictaretur Britannicus, et redituros paulatim visus sensusque. at Agrippinae is pavor, ea consternatio mentis, quamvis vultu premeretur, emicuit ut perinde ignaram fuisse <atque> Octaviam sororem Britannici constiterit: quippe sibi supremum auxilium ereptum et parricidii exemplum intellegebat. Octavia quoque, quamvis rudibus annis, dolorem caritatem, omnis adfectus abscondere didicerat. ita post breve silentium repetita convivii laetitia.


IV, 12

Ceterum laudante filium pro rostris Tiberio senatus populusque habitum ac voces dolentum simulatione magis quam libens induebat, domumque Germanici revirescere occulti laetabantur. quod principium favoris et mater Agrippina spem male tegens perniciem adceleravere. nam Seianus ubi videt mortem Drusi inultam interfectoribus, sine maerore publico esse, ferox scelerum et, quia prima provenerant, volutare secum quonam modo Germanici liberos perverteret, quorum non dubia successio. neque spargi venenum in tres poterat, egregia custodum fide et pudicitia Agrippinae impenetrabili. igitur contumaciam eius insectari, vetus Augustae odium, recentem Liviae conscientiam exagitare, ut superbam fecunditate, subnixam popularibus studiis inhiare dominationi apud Caesarem arguerent. atque haec callidis criminatoribus, inter quos delegerat Iulium Postumum, per adulterium Mutiliae Priscae inter intimos aviae et consiliis suis peridoneum, quia Prisca in animo Augustae valida anum suapte natura potentiae anxiam insociabilem nurui efficiebat. Agrippinae quoque proximi inliciebantur pravis sermonibus tumidos[1] spiritus perstimulare.Toda esta linguagem é categorizada pelo spiritus. Os verbos: insectari, exagitare, inhiare.

XIII21;
Sic lenito principis metu et luce orta itur ad Agrippinam ut nosceret obiecta dissolveretque vel poenas lueret. Burrus iis mandatis Seneca coram fungebatur; aderant et ex libertis arbitri sermonis. deinde a Burro, postquam crimina et auctores exposuit, minaciter actum. et Agrippina ferociae memor 'non miror' inquit 'Silanam, numquam edito partu, matrum adfectus ignotos habere; neque enim proinde a parentibus liberi quam ab impudica adulteri mutantur. nec si Iturius et Calvisius adesis omnibus fortunis novissimam suscipiendae accusationis operam anui rependunt, ideo aut mihi infamia parricidii aut Caesari conscientia subeunda est. nam Domitiae inimicitiis gratias agerem, si benevolentia mecum in Neronem meum certaret: nunc per concubinum Atimetum et histrionem Paridem quasi scaenae fabulas componit. Baiarum suarum piscinas extollebat, cum meis consiliis adoptio et proconsulare ius et designatio consulatus et cetera apiscendo imperio praepararentur. aut existat qui cohortis in urbe temptatas, qui provinciarum fidem labefactatam, denique servos vel libertos ad scelus corruptos arguat. vivere ego Britannico potiente rerum poteram? ac si Plautus aut quis alius rem publicam iudicaturus obtinuerit, desunt scilicet mihi accusatores qui non verba impatientia caritatis aliquando incauta, sed ea crimina obiciant quibus nisi a filio absolvi non possim.' commotis qui aderant ultroque spiritus eius mitigantibus, conloquium filii exposcit, ubi nihil pro innocentia, quasi diffideret, nec de beneficiis, quasi exprobraret, disseruit, sed ultionem in delatores et praemia amicis obtinuit.


epicaris
XV, 64;

-- --
At Nero nullo in Paulinam proprio odio, ac ne glisceret invidia crudelitatis, <iubet> inhiberi mortem. hortantibus militibus servi libertique obligant brachia, premunt sanguinem, incertum an ignarae. nam ut est vulgus ad deteriora promptum, non defuere qui crederent, donec implacabilem Neronem timuerit, famam sociatae cum marito mortis petivisse, deinde oblata mitiore spe blandimentis vitae evictam; cui addidit paucos postea annos, laudabili in maritum memoria et ore ac membris in eum pallorem albentibus ut ostentui esset multum vitalis spiritus egestum. Seneca interim, durante tractu et lentitudine mortis, Statium Annaeum, diu sibi amicitiae fide et arte medicinae probatum, orat provisum pridem venenum quo damnati publico Atheniensium iudicio extinguerentur promeret; adlatumque hausit frustra, frigidus iam artus et cluso corpore adversum vim veneni. postremo stagnum calidae aquae introiit, respergens proximos servorum addita voce libare se liquorem illum Iovi liberatori. exim balneo inlatus et vapore eius exanimatus sine ullo funeris sollemni crematur. ita codicillis praescripserat, cum etiam tum praedives et praepotens supremis suis consuleret.

XVI, 24,
Igitur omni civitate ad excipiendum principem spectandumque regem effusa, Thrasea occursu prohibitus non demisit animum, sed codicillos ad Neronem composuit, requirens obiecta et expurgaturum adseverans, si notitiam criminum et copiam diluendi habuisset. eos codicillos Nero properanter accepit, spe exterritum Thraseam scripsisse, per quae claritudinem principis extolleret suamque famam dehonestaret. quod ubi non evenit vultumque et spiritus et libertatem insontis ultro extimuit, vocari patres iubet.
Trasea

Xvi, 26,
Contra qui opperiendum domi censebant, de ipso Thrasea eadem, sed ludibria et contumelias imminere: subtraheret auris conviciis et probris. non solum Cossutianum aut Eprium ad scelus promptos: superesse qui forsitan manus ictusque per immanitatem ausuri sint; etiam bonos metu sequi. detraheret potius senatui quem perornavisset infamiam tanti flagitii et relinqueret incertum quid viso Thrasea reo decreturi patres fuerint. ut Neronem flagitiorum pudor caperet inrita spe agitari; multoque magis timendum ne in coniugem, in filiam, in cetera pignora eius saeviret. proinde intemeratus, impollutus, quorum vestigiis et studiis vitam duxerit, eorum gloria peteret finem. aderat consilio Rusticus Arulenus, flagrans iuvenis, et cupidine laudis offerebat se intercessurum senatus consulto: nam plebei tribunus erat. cohibuit spiritus eius Thrasea ne vana et reo non profutura, intercessori exitiosa inciperet. sibi actam aetatem, et tot per annos continuum vitae ordinem non deserendum: illi initium magistratuum et integra quae supersint. multum ante secum expenderet quod tali in tempore capessendae rei publicae iter ingrederetur. ceterum ipse an venire in senatum deceret meditationi suae reliquit.


Xvi, 34.


Tum ad Thraseam in hortis agentem quaestor consulis missus vesperascente iam die. inlustrium virorum feminarumque coetus frequentis egerat, maxime intentus Demetrio Cynicae institutionis doctori, cum quo, ut coniectare erat intentione vultus et auditis, si qua clarius proloquebantur, de natura animae et dissociatione spiritus corporisque inquirebat, donec advenit Domitius Caecilianus ex intimis amicis et ei quid senatus censuisset exposuit. igitur flentis queritantisque qui aderant facessere propere Thrasea neu pericula sua miscere cum sorte damnati hortatur, Arriamque temptantem mariti suprema et exemplum Arriae matris sequi monet retinere vitam filiaeque communi subsidium unicum non adimere.


[1] tŭmĭdus, a, um, adj. tumeo,
I swollen, swelling, rising high, protuberant, tumid (class.).
I Lit.: membrum tumidum ac turgidum, Cic. Tusc. 3, 9, 19: serpens inflato collo, tumidis cervicibus, id. Vatin. 2, 4: Python, Ov. M. 1, 460: Echidnae, id. ib. 10, 313: venter, id. Am. 2, 14, 15: papillae, id. R. Am. 338: virginitas, i. e. with swelling breasts, Stat. Th. 2, 204: mare, Verg. A. 8, 671: aequor, id. ib. 3, 157; Ov. M. 14, 544: fluctus, id. ib. 11, 480: Nilus, Hor. C. 3, 3, 48: vela, id. Ep. 2, 2, 201: montes, Ov. Am. 2, 16, 51: terrae Germaniae, Tac. A. 2, 23 Ritter; cf. Nipperd. ad loc. (Halm, umidis): crudi tumidique lavemur, i. e. swollen, stuffed with food, Hor. Ep. 1, 6, 61.—Comp.: oculi, Cels. 2, 6: humus, Col. 4, 1, 3.— II Trop. A Swollen or swelling with passionate excitement; excited, incensed, enraged, exasperated; puffed up, elated, haughty, arrogant; restless, violent, ready to break out (mostly poet.; not in Cic.); with anger: tumida ex irā tum corda residunt, Verg. A. 6, 407: ōs, Hor. A. P. 94: es tumidus genitoris imagine falsi, Ov. M. 1, 754.—With pride, Ov. M. 8, 396; 8, 495; Hor. S. 1, 7, 7: sermo, id. ib. 2, 5, 98: minae, id. C. 4, 3, 8: cum tumidum est cor, i. e. swells with ambition, Hor. S. 2, 3, 213: tumidi minantur, swelling with rage, Stat. Achill. 1, 155: ingenia genti tumida, Just. 41, 3, 7: tumidae gentium inflataeque cervices, Flor. 4, 12, 2: quem tumidum ac sui jactantem et ambitiosum institorem eloquentiae videat, Quint. 11, 1, 50.—Sup.: (Alexander) tumidissimum animal, most arrogant, Sen. Ben. 2, 16, 2: Eridani tumidissimus accola Celtae, most seditious, Sil. 11, 25.— B Of style, etc. 1 Of the orator himself, bombastic, pompous: fiunt pro grandibus tumidi, Quint. 10, 2, 16: quem (Ciceronem) et suorum homines temporum incessere audebant ut tumidiorem, ut Asianum et redundantem, id. 12, 10, 12.— 2 Of speech, inflated, turgid, tumid, bombastic: non negaverim et totam Asiae regionem inaniora parere ingenia et nostrorum tumidiorem sermonem esse, Liv. 45, 23, 16: quod alibi magnificum, tumidum alibi, Quint. 8, 3, 18: visus es mihi in scriptis meis annotasse quaedam ut tumida, quae ego sublimia arbitrabar, Plin. Ep. 9, 26, 5; 7, 12, 4; Quint. 8, 3, 13; 8, 3, 56; 2, 5, 10: sufflati atque tumidi, Gell. 7, 14, 5.— Comp.: tumidior sermo, Liv. 45, 23, 16: ut tibi tumidius videretur, quod est sonantius et elatius, Plin. Ep. 7, 12, 4: fuisset tumidius, si, etc., Quint. 11, 1, 28.— III Act., puffing up, causing to swell: tumidoque inflatur carbasus Austro, Verg. A. 3, 357 Forbig. ad loc.: nec tumidos causabitur Euros, Ov. Am. 1, 9, 13.—Trop.: Qui nunc in tumidum jactando venit honorem, Prop. 2, 24, 31 (3, 16, 15) Paley ad loc.—Hence, adv.: tŭmĭdē (acc. to II. A.), haughtily, pompously: tumidissime dixit Murrhedius, Sen. Contr. 4, 25 fin.

Sem comentários:

Enviar um comentário