domingo, 11 de março de 2012

Fil. Antiga 5ª sessão (Hand out B)12 de Março 2012


Agrippa vita concessit, 1, 3, 11.
B Esp.
1     Pregn. ( = cedo, II. A. 2.), to pass away, disappear, vanish, in Tac. (with and without vitā), to depart from life, die: tumor et irae Concessere deūm, Verg. A. 8, 41: vitā, to die, Tac. A. 1, 3; 3, 30; 6, 39; 12, 39; 14, 51; and absol.: quandoque concessero, id. ib. 4, 38; 13, 30; the same: concessit superis ab

2     To yield or submit to power or compulsion: ut magnitudini medicinae doloris magnitudo concederet, Cic. Tusc. 4, 29, 63: certum est, concedere homini nato nemini, Plaut. Cas. 2, 4, 15: neque nox quoquam concedit die (i. e. diei), id. Am. 1, 1, 120 (cf. id. ib. 1, 3, 48): cedant arma togae, concedat laurea linguae, Cic. Poët. Off. 1, 22, 77 (cf. id. Pis. 30, 74, and Quint. 11, 1, 24): bellum ac tumultum paci atque otio concessurum, id. Pis. 30, 73: voluptatem concessuram dignitati, id. Fin. 3, 1, 1: injuriae, Sall. J. 14, 24: obsidioni, i. e. permit, Tac. A. 13, 40: operi meo concedite, Ov. M. 8, 393; id. F. 1, 222: naturae, i. e. to die, Sall. J. 14, 15; so, fato, Plin. Pan. 11, 3: fatis magnis, Val. Fl. 1, 554: apparebat aut hostibus aut civibus de victoriā concedendum esse, Liv. 4, 6, 6; cf. so impers.: postquam concessum propemodum de victoriā credebant, id. 3, 60, 4.—

3     To give place to in excellence, dignity, rank, etc., to yield to, to give precedence: me amantissimum tui, nemini concedentem, Cic. Fam. 10, 3, 2; so id. ib. 4, 3, 1; 4, 3, 4: etsi de cupiditate nemini concedam, id. Att. 12, 47, 2: sese unis Suebis concedere, Caes. B. G. 4, 7: majestati ejus viri concedere, Liv. 6, 6, 7: aetati, Sall. J. 11, 4; id. H. Fragm. 1, 17; cf. so impers.: Sulla, cujus facundiae, non aetati a Manlio concessum, id. J. 102, 4: vigenti Silio, Tac. A. 3, 43: seniori Sentio, id. ib. 2, 74: ut vix Apronio illi de familiaritate concedere videatur, Cic. Verr. 2, 2, 44, § 108: Antario Varoque de gloriā, Tac. H. 3, 64: nemini in illa causā studio et cupiditate concedere, Cic. Deiot. 10, 28: nec amore in hanc patriam nobis concedunt, Tac. A. 11, 24: nec, si muneribus certes, concedat Iollas, Verg. E. 2, 57.—With acc. of quantity (cf. 3. infra): magistro tantulum de arte, Cic. Rosc. Am. 40, 118: alicui quicquam in desperatione, id. Att. 14, 18, 3. —

4     b = condono, to grant or yield something to one as a favor or from regard, to desist from, forbear, give up; forgive, pardon: inimicitias rei publicae, to give up for the sake of the State, Cic. Prov. Cons. 18, 44: petitionem alicui, from regard to, id. Phil. 2, 2, 4: peccata liberum parentum misericordiae, id. Clu. 69, 195: cum Marcellum senatui reique publicae concessisti, id. Marcell. 1, 3: ut concessisti illum (sc. Marcellum) senatui, sic da hunc (sc. Ligarium) populo, as you have pardoned him in deference to the Senate, id. Lig. 12, 37; cf. Nep. Att. 7 fin.; Tac. A. 2, 55; 4, 31: Montanus patri concessus est, id. ib. 16, 33 fin.


con-cēdo, cessi, cessum, 3, v. n. and
I a. (a strengthened cedo, and corresp. with it in most of its signiff.); lit., to go, walk; hence,

I Neutr., with reference to the terminus a quo, to go or walk away from a place, to depart, retire, withdraw, remove from (in lit. signif. rare but class.).

   A In gen.: concedite atque abscedite omnes, de viā decedite, Plaut. Am. 3, 4, 1; so absol., Ter. Eun. 1, 2, 102; id. Hec. 4, 2, 21; cf.: ipsae concedite silvae, farewell, Verg. E. 10, 63.—With prep.: a foribus, Plaut. Most. 2, 1, 82: abs te, id. Pers. 1, 1, 51: ab oculis alicujus, Cic. Cat. 1, 7, 17: superis ab oris, Verg. A. 2, 91: ex aedibus, Ter. Hec. 4, 4, 57.—With abl. only: oculis, Plaut. Ep. 5, 2, 16: caelo, Verg. A. 10, 215: solio, Sil. 3, 628.—With adv.: hinc, Plaut. Ps. 1, 5, 158; Ter. Eun. 1, 2, 126; id. Heaut. 3, 3, 11.—

   B Esp.
   1    Pregn. ( = cedo, II. A. 2.), to pass away, disappear, vanish, in Tac. (with and without vitā), to depart from life, die: tumor et irae Concessere deūm, Verg. A. 8, 41: vitā, to die, Tac. A. 1, 3; 3, 30; 6, 39; 12, 39; 14, 51; and absol.: quandoque concessero, id. ib. 4, 38; 13, 30; the same: concessit superis ab oris, Verg. A. 2, 91; cf.: vitā per auras concessit ad Manes, id. ib. 10, 820. —
   2    With dat. or absol., prop. qs. to go out of the way for one (on account of his wishes, or his superior power or excellence), i. e. to yield to, submit, give way to, adapt one's self to.

   a To yield or submit to power or compulsion: ut magnitudini medicinae doloris magnitudo concederet, Cic. Tusc. 4, 29, 63: certum est, concedere homini nato nemini, Plaut. Cas. 2, 4, 15: neque nox quoquam concedit die (i. e. diei), id. Am. 1, 1, 120 (cf. id. ib. 1, 3, 48): cedant arma togae, concedat laurea linguae, Cic. Poët. Off. 1, 22, 77 (cf. id. Pis. 30, 74, and Quint. 11, 1, 24): bellum ac tumultum paci atque otio concessurum, id. Pis. 30, 73: voluptatem concessuram dignitati, id. Fin. 3, 1, 1: injuriae, Sall. J. 14, 24: obsidioni, i. e. permit, Tac. A. 13, 40: operi meo concedite, Ov. M. 8, 393; id. F. 1, 222: naturae, i. e. to die, Sall. J. 14, 15; so, fato, Plin. Pan. 11, 3: fatis magnis, Val. Fl. 1, 554: apparebat aut hostibus aut civibus de victoriā concedendum esse, Liv. 4, 6, 6; cf. so impers.: postquam concessum propemodum de victoriā credebant, id. 3, 60, 4.—

   b To give place to in excellence, dignity, rank, etc., to yield to, to give precedence: me amantissimum tui, nemini concedentem, Cic. Fam. 10, 3, 2; so id. ib. 4, 3, 1; 4, 3, 4: etsi de cupiditate nemini concedam, id. Att. 12, 47, 2: sese unis Suebis concedere, Caes. B. G. 4, 7: majestati ejus viri concedere, Liv. 6, 6, 7: aetati, Sall. J. 11, 4; id. H. Fragm. 1, 17; cf. so impers.: Sulla, cujus facundiae, non aetati a Manlio concessum, id. J. 102, 4: vigenti Silio, Tac. A. 3, 43: seniori Sentio, id. ib. 2, 74: ut vix Apronio illi de familiaritate concedere videatur, Cic. Verr. 2, 2, 44, § 108: Antario Varoque de gloriā, Tac. H. 3, 64: nemini in illa causā studio et cupiditate concedere, Cic. Deiot. 10, 28: nec amore in hanc patriam nobis concedunt, Tac. A. 11, 24: nec, si muneribus certes, concedat Iollas, Verg. E. 2, 57.—With acc. of quantity (cf. 3. infra): magistro tantulum de arte, Cic. Rosc. Am. 40, 118: alicui quicquam in desperatione, id. Att. 14, 18, 3. —

   c To yield, submit to one's will, comply with one's wishes: ut tibi concedam, neque tuae libidini advorsabor, Ter. Hec. 2, 2, 3: matri meae, id. ib. 3, 5, 28: concessit senatus postulationi tuae, Cic. Mur. 23, 47: jurisconsultis concedi, id. Caecin. 24, 67.— Impers.: Caesar ... concedendum non putabat, Caes. B. G. 1, 7.—

   d Like συγχωρεῖν τινι, to assent to, concede to: nunquamne hodie concedes mihi Neque intelleges, etc., Ter. Phorm. 5, 3, 22 (credes, consenties, Ruhnk.): stultum me fateor, liceat concedere veris, Hor. S. 2, 3, 305 (cf. in Gr. συγχωρεῖν τῇ ἀληθείᾳ).—

   e To assent to, grant, pardon, allow, etc.: quos (judices) alienis peccatis concessuros putes, quo facilius ipsis peccare liceat, Cic. Verr. 2, 3, 96, § 223: poëtae non ignoscit, nobis concedit, id. de Or. 3, 51, 198: dicto concedi, id. Rosc. Am. 1, 3: cui (vitio) si concedere nolis, Hor. S. 1, 4, 140; cf. id. ib. 1, 3, 85.—Hence (cf. cedo, II. A. 3. fin.),
   3    Act., with acc. (and dat.) aliquid alicui.

   a To grant, concede, allow; to consign something over to, to resign, yield, vouchsafe, confirm to, etc. (very freq. in all perr. and species of composition): illum mihi aequius est quam me illi quae volo concedere, Plaut. Cas. 2, 3, 47: si nunc de tuo jure concessisses paululum, Ter. Ad. 2, 2, 9: partem octavam pretii, Plin. Ep. 8, 2, 3: date hoc et concedite pudori meo, ut, etc., Cic. Verr. 2, 1, 12, § 32; cf. Ter. Hec. 2, 2, 16: alicui primas in dicendo partis, Cic. Div. in Caecil. 15, 49: amicis quicquid velint, id. Lael. 11, 38: neque quicquam illius audaciae, id. Caecin. 35, 103: doctrinam alicui, Quint. 11, 1, 89; cf.: artes tibi, Cic. Quint. 30, 93: intellegentiam, prudentiam, Quint. 12, 1, 3: principatum imperii maritimi Atheniensibus, Nep. Timoth. 2, 2; cf. id. Dion, 6, 3; Suet. Aug. 66; id. Tib. 4; Prop. 2 (3), 15, 37; cf.: tempus quieti, aut luxuriae, Sall. J. 61, 3: tempestivum pueris ludum, Hor. Ep. 2, 2, 142: libertatem his, Caes. B. G. 4, 15 fin.: vitam alicui, Suet. Caes. 68; id. Aug. 13; 16: crimen gratiae, i. e. to accuse or inform against for the sake of favor, Cic. Rosc. Com. 6, 19: peccata alicui, to pardon him, id. Verr. 2, 1, 49, § 128: delicta, Suet. Ner. 29.—Pass.: Siciliam nimis celeri desperatione rerum concessam, had been ceded, given up, Liv. 21, 1, 5: Scaevolae concessa est facundiae virtus, Quint. 12, 3, 9; 10, 1, 100 et saep.: acrius ... Ulcisci, quam nunc concessum est legibus aequis, Lucr. 5, 1148; cf. Nep. Them. 10 fin.; Suet. Tib. 18.—Poet., with in and acc.: concessit in iras Ipse ... genitor Calydona Dianae, gave over to be punished, Verg. A. 7, 305.—
   (b)    With dat. and inf.: nec nostrā dicere linguā Concedit nobis patrii sermonis egestas, Lucr. 1, 831; so, ducere neptem, Cat. 64, 29: esse poëtis, Hor. A. P. 373; Suet. Aug. 44 et saep.—Impers. pass.: de re publicā nisi per concilium loqui non conceditur, Caes. B. G. 6, 20 fin.: quo mihi fortunam, si non conceditur uti, Hor. Ep. 1, 5, 12; Quint. 12, 1, 37; 12, 1, 42; 8, 6, 76; Suet. Ner. 12: servis quoque pueros hujus aetatis verberare concedimus, Curt. 8, 8, 3: concedunt plangere matri, Stat. Th. 6, 134: cum accusare etiam palam concessum sit, Quint. 6, 3, 28; 2, 17, 27; 11, 3, 150: 8, 3, 30; 12, 3, 8 al.—Poet.: fatis numquam concessa moveri Camarina, not allowed. forbidden to be removed, Verg. A. 3, 700; cf. also personally: haec ubi conceduntur esse facta, for conceditur haec esse facta, Cic. Caecin. 15, 44.—
   (g)    With acc. and inf.: non omnia corpora vocem Mittere concedis, you grant, Lucr. 2, 835: oculos falli, id. 4, 380; Quint. 2, 5, 25: culpam inesse concedam, Cic. Rosc. Am. 28, 76: poëtas legendos oratori futuro, Quint. 1, 10, 29.—Pass. impers.: concedatur profecto verum esse, ut, etc., Cic. Lael. 14, 50. —
   (d)    With ut or ne: nec vero histrionibus oratoribusque concedendum est, ut iis haec apta sint, nobis dissoluta, Cic. Off. 1, 35, 129: verum concedo tibi ut ea praetereas, quae, etc., id. Rosc. Am. 19, 54: concedant ut viri boni fuerint, id. Lael. 5, 18; id. de Or. 1, 13, 57; Lucr. 2, 658: non concedo, ut sola sint, Quint. 6, 2, 11 al.: cui concedi potest, ut? etc., Cic. Fragm. ap. Quint. 5, 13, 21: ut concedatur ne in conspectum veniat, Hirt. B. G. 8, 48.—ε) With a simple subj.: concedo sit dives, Cat. 114, 5; Ov. A. A. 1, 523. —ζ) Absol.: beatos esse deos sumpsisti: concedimus, Cic. N. D. 1, 31, 89; id. Verr. 2, 2, 32, § 78; cf. Quint. 1, 1, 2: consules neque concedebant neque valde repugnabant, Cic. Fam. 1, 2, 2; Caes. B. G. 1, 44.—

   b = condono, to grant or yield something to one as a favor or from regard, to desist from, forbear, give up; forgive, pardon: inimicitias rei publicae, to give up for the sake of the State, Cic. Prov. Cons. 18, 44: petitionem alicui, from regard to, id. Phil. 2, 2, 4: peccata liberum parentum misericordiae, id. Clu. 69, 195: cum Marcellum senatui reique publicae concessisti, id. Marcell. 1, 3: ut concessisti illum (sc. Marcellum) senatui, sic da hunc (sc. Ligarium) populo, as you have pardoned him in deference to the Senate, id. Lig. 12, 37; cf. Nep. Att. 7 fin.; Tac. A. 2, 55; 4, 31: Montanus patri concessus est, id. ib. 16, 33 fin.

II Neutr., in respect to the terminus ad quem, to go, walk, betake one's self somewhere, to retire, withdraw to, etc.; with ad, in, or adv.: tantisper hic ego ad januam concessero, Plaut. Aul. 4, 5, 6 Wagn.; cf.: ad Manes, i. e. to die, Verg. A. 10, 820: ad victorem, Tac. H. 2, 51: ad dexteram, Ter. And. 4, 4, 12: caeli distributio docet unde fulmen venerit, quo concesserit, Cic. Div. 2, 20, 45; so Lucr. 1, 380: huc, Plaut. Capt. 2, 1, 19; id. Bacch. 4, 2, 28; id. Trin. 2, 4, 116; Ter. Heaut. 1, 1, 122; Caecil. ap. Non. p. 270, 8: istuc, Plaut. As. 3, 3, 56; Ter. Eun. 4, 4, 39: vis animae in altum, Lucr. 4, 919: in delubrum, Liv. 30, 20, 6: in hiberna, id. 26, 20, 6; cf.: Carthaginem Novam in hiberna, id. 21, 15, 3: Argos habitatum, Nep. Them. 8, 1: Cythnum, Tac. A. 3, 69: Neapolin, id. ib. 14, 10: Patavium, id. H. 3, 11: in insulam, id. ib. 5, 19: in turbam, Hor. S. 1, 4, 143: trans Rhenum, Tac. H. 5, 23: concede huc a foribus, Plaut. Men. 1, 2, 48: hinc intro, id. Ps. 1, 5, 158; Ter. Eun. 1, 2, 126: hinc aliquo ab ore eorum, id. Heaut. 3, 3, 11; cf.: aliquo ab eorum oculis, Cic. Cat. 1, 7, 17: hinc rus, Ter. Hec. 4, 4, 7.—




1.9
Multus hinc ipso de Augusto sermo, plerisque vana mirantibus quod idem dies accepti quondam imperii princeps et vitae supremus, quod Nolae in domo et cubiculo in quo pater eius Octavius vitam finivisset. numerus etiam consulatuum celebrabatur, quo Valerium Corvum et C. Marium simul aequaverat; continuata per septem et triginta annos tribunicia potestas, nomen inperatoris semel atque vicies partum aliaque honorum multiplicata aut nova. at apud prudentis vita eius varie extollebatur arguebaturve. hi pietate erga parentem et necessitudine rei publicae, in qua nullus tunc legibus locus, ad arma civilia actum quae neque parari possent neque haberi per bonas artis. multa Antonio, dum interfectores patris ulcisceretur, multa Lepido concessisse. postquam hic socordia senuerit, ille per libidines pessum datus sit, non aliud discordantis patriae remedium fuisse quam <ut> ab uno regeretur. non regno tamen neque dictatura sed principis nomine constitutam rem publicam; mari Oceano aut amnibus longinquis saeptum imperium; legiones, provincias, classis, cuncta inter se conexa; ius apud civis, modestiam apud socios; urbem ipsam magnifico ornatu; pauca admodum vi tractata quo ceteris quies esset.
Contado em dias.

1.17
Postremo promptis iam et aliis seditionis ministris velut contionabundus interrogabat cur paucis centurionibus paucioribus tribunis in modum servorum oboedirent. quando ausuros exposcere remedia, nisi novum et nutantem adhuc principem precibus vel armis adirent? satis per tot annos ignavia peccatum, quod tricena aut quadragena stipendia senes et plerique truncato ex vulneribus corpore tolerent. ne dimissis quidem finem esse militiae, sed apud vexillum tendentis alio vocabulo eosdem labores perferre. ac si quis tot casus vita superaverit, trahi adhuc diversas in terras ubi per nomen agrorum uligines paludum vel inculta montium accipiant. enimvero militiam ipsam gravem, infructuosam: denis in diem assibus animam et corpus aestimari: hinc vestem arma tentoria, hinc saevitiam centurionum et vacationes munerum redimi. at hercule verbera et vulnera, duram hiemem, exercitas aestates, bellum atrox aut sterilem pacem sempiterna. nec aliud levamentum quam si certis sub legibus militia iniretur, ut singulos denarios mererent, sextus decumus stipendii annus finem adferret, ne ultra sub vexillis tenerentur, sed isdem in castris praemium pecunia solveretur. an praetorias cohortis, quae binos denarios acceperint, quae post sedecim annos penatibus suis reddantur, plus periculorum suscipere? non obtrectari a se urbanas excubias: sibi tamen apud horridas gentis e contuberniis hostem aspici.
Horizonte relativamente ao qual se sobrevive, se está já depois de ter sido. Por isso, relação ao que irá ser. Expectativa do tempo.
1.22.
Flagrantior inde vis, plures seditioni duces. et Vibulenus quidam gregarius miles, ante tribunal Blaesi adlevatus circumstantium umeris, apud turbatos et quid pararet intentos 'vos quidem' inquit 'his innocentibus et miserrimis lucem et spiritum reddidistis: sed quis fratri meo vitam, quis fratrem mihi reddit? quem missum ad vos a Germanico exercitu de communibus commodis nocte proxima iugulavit per gladiatores suos, quos in exitium militum habet atque armat. responde, Blaese, ubi cadaver abieceris: ne hostes quidem sepultura invident. cum osculis, cum lacrimis dolorem meum implevero, me quoque trucidari iube, dum interfectos nullum ob scelus sed quia utilitati legionum consulebamus hi sepeliant.'
Algo que se dá e tem valor.
1.     53
Eodem anno Iulia supremum diem obiit, ob impudicitiam olim a patre Augusto Pandateria insula, mox oppido Reginorum, qui Siculum fretum accolunt, clausa. fuerat in matrimonio Tiberii florentibus Gaio et Lucio Caesaribus spreveratque ut inparem; nec alia tam intima Tiberio causa cur Rhodum abscederet. imperium adeptus extorrem, infamem et post interfectum Postumum Agrippam omnis spei egenam inopia ac tabe longa peremit, obscuram fore necem longinquitate exilii ratus. par causa saevitiae in Sempronium Gracchum, qui familia nobili, sollers ingenio et prave facundus, eandem Iuliam in matrimonio Marci Agrippae temeraverat. nec is libidini finis: traditam Tiberio pervicax adulter contumacia et odiis in maritum accendebat; litteraeque quas Iulia patri Augusto cum insectatione Tiberii scripsit a Graccho compositae credebantur. igitur amotus Cercinam, Africi maris insulam, quattuordecim annis exilium toleravit. tunc milites ad caedem missi invenere in prominenti litoris nihil laetum opperientem. quorum adventu breve tempus petivit ut suprema mandata uxori Alliariae per litteras daret, cervicemque percussoribus obtulit; constantia mortis haud indignus Sempronio nomine vita degeneraverat. quidam non Roma eos milites, sed ab L. Asprenate pro consule Africae missos tradidere auctore Tiberio, qui famam caedis posse in Asprenatem verti frustra speraverat.

Que se pode manchar ou não. Qual é o estatuto da vida? O que é viver. A vida é um nomen agentis.   
Degenero.
B Esp.
   1    Pregn. ( = cedo, II. A. 2.), to pass away, disappear, vanish, in Tac. (with and without vitā), to depart from life, die: tumor et irae Concessere deūm, Verg. A. 8, 41: vitā, to die, Tac. A. 1, 3; 3, 30; 6, 39; 12, 39; 14, 51; and absol.: quandoque concessero, id. ib. 4, 38; 13, 30; the same: concessit superis ab oris, Verg. A. 2, 91; cf.: vitā per auras concessit ad Manes, id. ib. 10, 820. —
   2    With dat. or absol., prop. qs. to go out of the way for one (on account of his wishes, or his superior power or excellence), i. e. to yield to, submit, give way to, adapt one's self to.
i.74: delação como forma de vida
Nec multo post Granium Marcellum praetorem Bithyniae quaestor ipsius Caepio Crispinus maiestatis postulavit, subscribente Romano Hispone: qui formam vitae iniit, quam postea celebrem miseriae temporum et audaciae hominum fecerunt. nam egens, ignotus, inquies, dum occultis libellis saevitiae principis adrepit, mox clarissimo cuique periculum facessit, potentiam apud unum, odium apud omnis adeptus dedit exemplum, quod secuti ex pauperibus divites, ex contemptis metuendi perniciem aliis ac postremum sibi invenere. sed Marcellum insimulabat sinistros de Tiberio sermones habuisse, inevitabile crimen, cum ex moribus principis foedissima quaeque deligeret accusator obiectaretque reo. nam quia vera erant, etiam dicta credebantur. addidit Hispo statuam Marcelli altius quam Caesarum sitam, et alia in statua amputato capite Augusti effigiem Tiberii inditam. ad quod exarsit adeo, ut rupta taciturnitate proclamaret se quoque in ea causa laturum sententiam palam et iuratum, quo ceteris eadem necessitas fieret. manebant etiam tum vestigia morientis libertatis. igitur Cn. Piso 'quo' inquit 'loco censebis, Caesar? si primus, habebo quod sequar: si post omnis, vereor ne inprudens dissentiam.' permotus his, quantoque incautius efferverat, paenitentia patiens tulit absolvi reum criminibus maiestatis: de pecuniis repetundis ad reciperatores[1] itum est.

1.80  fom da vida. Tibério costumava prolongar indefinidamente as pessoas nos cargos para que as nomeou.

Prorogatur Poppaeo Sabino provincia Moesia, additis Achaia ac Macedonia. id quoque morum Tiberii fuit, continuare imperia ac plerosque ad finem vitae in isdem exercitibus aut iurisdictionibus habere. causae variae traduntur: alii taedio novae curae semel placita pro aeternis servavisse, quidam invidia, ne plures fruerentur; sunt qui existiment, ut callidum eius ingenium, ita anxium iudicium; neque enim eminentis virtutes sectabatur, et rursum vitia oderat: ex optimis periculum sibi, a pessimis dedecus publicum metuebat. qua haesitatione postremo eo provectus est ut mandaverit quibusdam provincias, quos egredi urbe non erat passurus.

1.81  Como algo digno de registo. Como curriculo ou percurso. Como se os outros que não tivessem berço não tivessem direito a nada. A forma de promover pessoas com a ilusão aparente de liberdade.

De comitiis consularibus, quae tum primum illo principe ac deinceps fuere, vix quicquam firmare ausim: adeo diversa non modo apud auctores, sed in ipsius orationibus reperiuntur. modo subtractis candidatorum nominibus originem cuiusque et vitam et stipendia descripsit ut qui forent intellegeretur; aliquando ea quoque significatione subtracta candidatos hortatus ne ambitu comitia turbarent, suam ad id curam pollicitus est. plerumque eos tantum apud se professos disseruit, quorum nomina consulibus edidisset; posse et alios profiteri, si gratiae aut meritis confiderent: speciosa verbis, re inania aut subdola, quantoque maiore libertatis imagine tegebantur, tanto eruptura ad infensius servitium.
2.31. Algo que se pode pedir e dar. Dar a vida por é morrer por.
Responsum est ut senatum rogaret. cingebatur interim milite domus, strepebant etiam in vestibulo ut audiri, ut aspici possent, cum Libo ipsis quas in novissimam voluptatem adhibuerat epulis excruciatus vocare percussorem, prensare servorum dextras, inserere gladium. atque illis, dum trepidant, dum refugiunt, evertentibus adpositum <cum> mensa lumen, feralibus iam sibi tenebris duos ictus in viscera derexit. ad gemitum conlabentis adcurrere liberti, et caede visa miles abstitit. accusatio tamen apud patres adseveratione eadem peracta, iuravitque Tiberius petiturum [sc. fuisse] se vitam quamvis nocenti, nisi voluntariam mortem properavisset.
2.42
Ceterum Tiberius nomine Germanici trecenos plebi sestertios viritim dedit seque collegam consulatui eius destinavit. nec ideo sincerae caritatis fidem adsecutus amoliri iuvenem specie honoris statuit struxitque causas aut forte oblatas arripuit. rex Archelaus quinquagesimum annum Cappadocia potiebatur, invisus Tiberio quod eum Rhodi agentem nullo officio coluisset. nec id Archelaus per superbiam omiserat, sed ab intimis Augusti monitus, quia florente Gaio Caesare missoque ad res Orientis intuta Tiberii amicitia credebatur. ut versa Caesarum subole imperium adeptus est, elicit Archelaum matris litteris, quae non dissimulatis filii offensionibus clementiam offerebat, si ad precandum veniret. ille ignarus doli vel, si intellegere crederetur, vim metuens in urbem properat; exceptusque immiti a principe et mox accusatus in senatu, non ob crimina quae fingebantur sed angore, simul fessus senio et quia regibus aequa, nedum infima insolita sunt, finem vitae sponte an fato implevit. regnum in provinciam redactum est, fructibusque eius levari posse centesimae vectigal professus Caesar ducentesimam in posterum statuit. per idem tempus Antiocho Commagenorum, Philopatore Cilicum regibus defunctis turbabantur nationes, plerisque Romanum, aliis regium imperium cupientibus; et provinciae Syria atque Iudaea, fessae oneribus, deminutionem tributi orabant.
2.52
Eodem anno coeptum in Africa bellum, duce hostium Tacfarinate. is natione Numida, in castris Romanis auxiliaria stipendia meritus, mox desertor, vagos primum et latrociniis suetos ad praedam et raptus congregare, dein more militiae per vexilla et turmas componere, postremo non inconditae turbae sed Musulamiorum dux haberi. valida ea gens et solitudinibus Africae propinqua, nullo etiam tum urbium cultu, cepit arma Maurosque accolas in bellum traxit: dux et his, Mazippa. divisusque exercitus, ut Tacfarinas lectos viros et Romanum in modum armatos castris attineret, disciplina et imperiis suesceret, Mazippa levi cum copia incendia et caedis et terrorem circumferret. conpulerantque Cinithios, haud spernendam nationem, in eadem, cum Furius Camillus pro consule Africae legionem et quod sub signis sociorum in unum conductos ad hostem duxit, modicam manum, si multitudinem Numidarum atque Maurorum spectares; sed nihil aeque cavebatur quam ne bellum metu eluderent; spe victoriae inducti sunt ut vincerentur. igitur legio medio, leves cohortes duaeque alae in cornibus locantur. nec Tacfarinas pugnam detrectavit. fusi Numidae, multosque post annos Furio nomini partum decus militiae. nam post illum reciperatorem urbis filiumque eius Camillum penes alias familias imperatoria laus fuerat; atque hic, quem memoramus, bellorum expers habebatur. eo pronior Tiberius res gestas apud senatum celebravit; et decrevere patres triumphalia insignia, quod Camillo ob modestiam vitae impune fuit.
2.71
A morte de Germânico
Caesar paulisper ad spem erectus, dein fesso corpore, ubi finis aderat, adsistentis amicos in hunc modum adloquitur: 'si fato concederem, iustus mihi dolor etiam adversus deos esset, quod me parentibus liberis patriae intra iuventam praematuro exitu raperent: nunc scelere Pisonis et Plancinae interceptus ultimas preces pectoribus vestris relinquo: referatis patri ac fratri, quibus acerbitatibus dilaceratus, quibus insidiis circumventus miserrimam vitam pessima morte finierim. si quos spes meae, si quos propinquus sanguis, etiam quos invidia erga viventem movebat, inlacrimabunt quondam florentem et tot bellorum superstitem muliebri fraude cecidisse. erit vobis locus querendi apud senatum, invocandi leges. non hoc praecipuum amicorum munus est, prosequi defunctum ignavo questu, sed quae voluerit meminisse, quae mandaverit exequi. flebunt Germanicum etiam ignoti: vindicabitis vos, si me potius quam fortunam meam fovebatis. ostendite populo Romano divi Augusti neptem eandemque coniugem meam, numerate sex liberos. misericordia cum accusantibus erit fingentibusque scelesta mandata aut non credent homines aut non ignoscent.' iuravere amici dextram morientis contingentes spiritum ante quam ultionem amissuros.

2.83
Honores ut quis amore in Germanicum aut ingenio validus reperti decretique: ut nomen eius Saliari carmine caneretur; sedes curules sacerdotum Augustalium locis superque eas querceae coronae statuerentur; ludos circensis eburna effigies praeiret neve quis flamen aut augur in locum Germanici nisi gentis Iuliae crearetur. arcus additi Romae et apud ripam Rheni et in monte Syriae Amano cum inscriptione rerum gestarum ac mortem ob rem publicam obisse. sepulchrum Antiochiae ubi crematus, tribunal Epidaphnae quo in loco vitam finierat. statuarum locorumve in quis coleretur haud facile quis numerum inierit. cum censeretur clipeus auro et magnitudine insignis inter auctores eloquentiae, adseveravit Tiberius solitum paremque ceteris dicaturum: neque enim eloquentiam fortuna discerni et satis inlustre si veteres inter scriptores haberetur. equester ordo cuneum Germanici appellavit qui iuniorum dicebatur, instituitque uti turmae idibus Iuliis imaginem eius sequerentur. pleraque manent: quaedam statim omissa sunt aut vetustas oblitteravit.
2.88 vida e morte de Armínio
Reperio apud scriptores senatoresque eorundem temporum Adgandestrii principis Chattorum lectas in senatu litteras, quibus mortem Arminii promittebat si patrandae neci venenum mitteretur, responsumque esse non fraude neque occultis, sed palam et armatum populum Romanum hostis suos ulcisci. qua gloria aequabat se Tiberius priscis imperatoribus qui venenum in Pyrrum regem vetuerant prodiderantque. ceterum Arminius abscedentibus Romanis et pulso Maroboduo regnum adfectans libertatem popularium adversam habuit, petitusque armis cum varia fortuna certaret, dolo propinquorum cecidit: liberator haud dubie Germaniae et qui non primordia populi Romani, sicut alii reges ducesque, sed florentissimum imperium lacessierit, proeliis ambiguus, bello non victus. septem et triginta annos vitae, duodecim potentiae explevit, caniturque adhuc barbaras apud gentis, Graecorum annalibus ignotus, qui sua tantum mirantur, Romanis haud perinde celebris, dum vetera extollimus recentium incuriosi.

3.10 período de vida
Postera die Fulcinius Trio Pisonem apud consules postulavit. contra Vitellius ac Veranius ceterique Germanicum comitati tendebant, nullas esse partis Trioni; neque se accusatores sed rerum indices et testis mandata Germanici perlaturos. ille dimissa eius causae delatione, ut priorem vitam accusaret obtinuit, petitumque est a principe cognitionem exciperet. quod ne reus quidem abnuebat, studia populi et patrum metuens: contra Tiberium spernendis rumoribus validum et conscientiae matris innexum esse; veraque aut in deterius credita iudice ab uno facilius discerni, odium et invidiam apud multos valere. haud fallebat Tiberium moles cognitionis quaque ipse fama distraheretur. igitur paucis familiarium adhibitis minas accusantium et hinc preces audit integramque causam ad senatum remittit.
3.24 prolongar a vida para outras preocupações, no caso literárias.
Inlustrium domuum adversa (etenim haud multum distanti tempore Calpurnii Pisonem, Aemilii Lepidam amiserant) solacio adfecit D. Silanus Iuniae familiae redditus. casum eius paucis repetam. ut valida divo Augusto in rem publicam fortuna ita domi improspera fuit ob impudicitiam filiae ac neptis quas urbe depulit, adulterosque earum morte aut fuga punivit. nam culpam inter viros ac feminas vulgatam gravi nomine laesarum religionum ac violatae maiestatis appellando clementiam maiorum suasque ipse leges egrediebatur. sed aliorum exitus simul cetera illius aetatis memorabo si effectis in quae tetendi plures ad curas vitam produxero. D. Silanus in nepti Augusti adulter, quamquam non ultra foret saevitum quam ut amicitia Caesaris prohiberetur, exilium sibi demonstrari intellexit, nec nisi Tiberio imperitante deprecari senatum ac principem ausus est M. Silani fratris potentia, qui per insignem nobilitatem et eloquentiam praecellebat. sed Tiberius gratis agenti Silano patribus coram respondit se quoque laetari quod frater eius e peregrinatione longinqua revertisset, idque iure licitum quia non senatus consulto non lege pulsus foret: sibi tamen adversus eum integras parentis sui offensiones neque reditu Silani dissoluta quae Augustus voluisset. fuit posthac in urbe neque honores adeptus est.


2.30 ceder à vida.
Fine anni concessere vita insignes viri L. Volusius et Sallustius Crispus. Volusio vetus familia neque tamen praeturam egressa: ipse consulatum intulit, censoria etiam potestate legendis equitum decuriis functus, opumque quis domus illa immensum viguit primus adcumulator. Crispum equestri ortum loco C. Sallustius, rerum Romanarum florentissimus auctor, sororis nepotem in nomen adscivit. atque ille, quamquam prompto ad capessendos honores aditu, Maecenatem aemulatus sine dignitate senatoria multos triumphalium consulariumque potentia antiit, diversus a veterum instituto per cultum et munditias copiaque et affluentia luxu propior. suberat tamen vigor animi ingentibus negotiis par, eo acrior quo somnum et inertiam magis ostentabat. igitur incolumi Maecenate proximus, mox praecipuus, cui secreta imperatorum inniterentur, et interficiendi Postumi Agrippae conscius, aetate provecta speciem magis in amicitia principis quam vim tenuit. idque et Maecenati acciderat, fato potentiae raro sempiternae, an satias capit aut illos cum omnia tribuerunt aut hos cum iam nihil reliquum est quod cupiant.

2.50. A vida sem prejudicar, com genitivo de posse.
Contra M'. Lepidus in hunc modum exorsus est: 'si, patres conscripti, unum id spectamus, quam nefaria voce Clutorius Priscus mentem suam et auris hominum polluerit, neque carcer neque laqueus, ne serviles quidem cruciatus in eum suffecerint. sin flagitia et facinora sine modo sunt, suppliciis ac remediis principis moderatio maiorumque et vestra exempla temperant et vana a scelestis, dicta a maleficiis differunt, est locus sententiae per quam neque huic delictum impune sit et nos clementiae simul ac severitatis non paeniteat. saepe audivi principem nostrum conquerentem si quis sumpta morte misericordiam eius praevenisset. vita Clutorii in integro est, qui neque servatus in periculum rei publicae neque interfectus in exemplum ibit. studia illi ut plena vaecordiae, ita inania et fluxa sunt; nec quicquam grave ac serium ex eo metuas qui suorum ipse flagitiorum proditor non virorum animis sed muliercularum adrepit. cedat tamen urbe et bonis amissis aqua et igni arceatur: quod perinde censeo ac si lege maiestatis teneretur.'
3.51. prolongável. Maleabilidade, esticável. Temporável
Solus Lepido Rubellius Blandus e consularibus adsensit: ceteri sententiam Agrippae secuti, ductusque in carcerem Priscus ac statim exanimatus. id Tiberius solitis sibi ambagibus apud senatum incusavit, cum extolleret pietatem quamvis modicas principis iniurias acriter ulciscentium, deprecaretur tam praecipitis verborum poenas, laudaret Lepidum neque Agrippam argueret. igitur factum senatus consultum ne decreta patrum ante diem <decimum> ad aerarium deferrentur idque vitae spatium damnatis prorogaretur. sed non senatui libertas ad paenitendum erat neque Tiberius interiectu temporis mitigabatur.
3.54. De um povo.
'Nec ignoro in conviviis et circulis incusari ista et modum posci: set si quis legem sanciat, poenas indicat, idem illi civitatem verti, splendidissimo cuique exitium parari, neminem criminis expertem clamitabunt. atqui ne corporis quidem morbos veteres et diu auctos nisi per dura et aspera coerceas: corruptus simul et corruptor, aeger et flagrans animus haud levioribus remediis restinguendus est quam libidinibus ardescit. tot a maioribus repertae leges, tot quas divus Augustus tulit, illae oblivione, hae, quod flagitiosius est, contemptu abolitae securiorem luxum fecere. nam si velis quod nondum vetitum est, timeas ne vetere: at si prohibita impune transcenderis, neque metus ultra neque pudor est. cur ergo olim parsimonia pollebat? quia sibi quisque moderabatur, quia unius urbis cives eramus; ne inritamenta quidem eadem intra Italiam dominantibus. externis victoriis aliena, civilibus etiam nostra consumere didicimus. quantulum istud est de quo aediles admonent! quam, si cetera respicias, in levi habendum! at hercule nemo refert quod Italia externae opis indiget, quod vita populi Romani per incerta maris et tempestatum cotidie volvitur. ac nisi provinciarum copiae et dominis et servitiis et agris subvenerint, nostra nos scilicet nemora nostraeque villae tuebuntur. hanc, patres conscripti, curam sustinet princeps; haec omissa funditus rem publicam trahet. reliquis intra animum medendum est: nos pudor, pauperes necessitas, divites satias in melius mutet. aut si quis ex magistratibus tantam industriam ac severitatem pollicetur ut ire obviam queat, hunc ego et laudo et exonerari laborum meorum partem fateor: sin accusare vitia volunt, dein, cum gloriam eius rei adepti sunt, simultates faciunt ac mihi relinquunt, credite, patres conscripti, me quoque non esse offensionum avidum; quas cum gravis et plerumque iniquas pro re publica suscipiam, inanis et inritas neque mihi aut vobis usui futuras iure deprecor.'
3.69. A vida que se leva, como se é.
At Cornelius Dolabella dum adulationem longius sequitur increpitis C. Silani moribus addidit ne quis vita probrosus et opertus[2] infamia provinciam sortiretur, idque princeps diiudicaret. nam a legibus delicta puniri: quanto fore mitius in ipsos, melius in socios, provideri ne peccaretur? adversum quae disseruit Caesar: non quidem sibi ignara quae de Silano vulgabantur, sed non ex rumore statuendum. multos in provinciis contra quam spes aut metus de illis fuerit egisse: excitari quosdam ad meliora magnitudine rerum, hebescere alios. neque posse principem sua scientia cuncta complecti neque expedire ut ambitione aliena trahatur. ideo leges in facta constitui quia futura in incerto sint. sic a maioribus institutum ut, si antissent delicta, poenae sequerentur. ne verterent sapienter reperta et semper placita: satis onerum principibus, satis etiam potentiae. minui iura quotiens gliscat potestas, nec utendum imperio ubi legibus agi possit. quanto rarior apud Tiberium popularitas tanto laetioribus animis accepta. atque ille prudens moderandi, si propria ira non impelleretur, addidit insulam Gyarum immitem et sine cultu hominum esse: darent Iuniae familiae et viro quondam ordinis eiusdem ut Cythnum potius concederet. id sororem quoque Silani Torquatam, priscae sanctimoniae virginem, expetere. in hanc sententiam facta discessio.

4.21
Vida dedicada ao crime
Actum dehinc de Calpurnio Pisone, nobili ac feroci viro. is namque, ut rettuli, cessurum se urbe ob factiones accusatorum in senatu clamitaverat et spreta potentia Augustae trahere in ius Vrgulaniam domoque principis excire ausus erat. quae in praesens Tiberius civiliter habuit: sed in animo revolvente iras, etiam si impetus offensionis languerat, memoria valebat. Pisonem Q. Granius secreti sermonis incusavit adversum maiestatem habiti, adiecitque in domo eius venenum esse eumque gladio accinctum introire curiam. quod ut atrocius vero tramissum; ceterorum, quae multa cumulabantur, receptus est reus neque peractus ob mortem opportunam. relatum et de Cassio Severo exule, qui sordidae originis, maleficae vitae, sed orandi validus, per immodicas inimicitias ut iudicio iurati senatus Cretam amoveretur effecerat; atque illic eadem actitando recentia veteraque odia advertit, bonisque exutus, interdicto igni atque aqua, saxo Seripho consenuit.

4.30
Dictis dein sententiis ut Serenus more maiorum puniretur, quo molliret invidiam, intercessit. Gallus Asinius <cum> Gyaro aut Donusa claudendum censeret, id quoque aspernatus est, egenam aquae utramque insulam referens dandosque vitae usus cui vita concederetur. ita Serenus Amorgum reportatur. et quia Cornutus sua manu ceciderat, actum de praemiis accusatorum abolendis, si quis maiestatis postulatus ante perfectum iudicium se ipse vita privavisset. ibaturque in eam sententiam ni durius contraque morem suum palam pro accusatoribus Caesar inritas leges, rem publicam in praecipiti conquestus esset: subverterent potius iura quam custodes eorum amoverent. sic delatores, genus hominum publico exitio repertum et <ne> poenis quidem umquam satis coercitum, per praemia eliciebantur.
4.34
Cornelio Cosso Asinio Agrippa consulibus Cremutius Cordus postulatur novo ac tunc primum audito crimine, quod editis annalibus laudatoque M. Bruto C. Cassium Romanorum ultimum dixisset. accusabant Satrius Secundus et Pinarius Natta, Seiani clientes. id perniciabile reo et Caesar truci vultu defensionem accipiens, quam Cremutius relinquendae vitae certus in hunc modum exorsus est: 'verba mea, patres conscripti, arguuntur: adeo factorum innocens sum. sed neque haec in principem aut principis parentem, quos lex maiestatis amplectitur: Brutum et Cassium laudavisse dicor, quorum res gestas cum plurimi composuerint, nemo sine honore memoravit. Titus Livius, eloquentiae ac fidei praeclarus in primis, Cn. Pompeium tantis laudibus tulit ut Pompeianum eum Augustus appellaret; neque id amicitiae eorum offecit. Scipionem, Afranium, hunc ipsum Cassium, hunc Brutum nusquam latrones et parricidas, quae nunc vocabula imponuntur, saepe ut insignis viros nominat. Asinii Pollionis scripta egregiam eorundem memoriam tradunt; Messala Corvinus imperatorem suum Cassium praedicabat: et uterque opibusque atque honoribus perviguere. Marci Ciceronis libro quo Catonem caelo aequavit, quid aliud dictator Caesar quam rescripta oratione velut apud iudices respondit? Antonii epistulae Bruti contiones falsa quidem in Augustum probra set multa cum acerbitate habent; carmina Bibaculi et Catulli referta contumeliis Caesarum leguntur: sed ipse divus Iulius, ipse divus Augustus et tulere ista et reliquere, haud facile dixerim, moderatione magis an sapientia. namque spreta exolescunt: si irascare, adgnita videntur.

4.35.      Continuação
Non attingo Graecos, quorum non modo libertas, etiam libido impunita; aut si quis advertit, dictis dicta ultus est. sed maxime solutum et sine obtrectatore fuit prodere de iis quos mors odio aut gratiae exemisset. num enim armatis Cassio et Bruto ac Philippensis campos optinentibus belli civilis causa populum per contiones incendo? an illi quidem septuagesimum ante annum perempti, quo modo imaginibus suis noscuntur, quas ne victor quidem abolevit, sic partem memoriae apud scriptores retinent? suum cuique decus posteritas rependit; nec deerunt, si damnatio ingruit, qui non modo Cassii et Bruti set etiam mei meminerint.' egressus dein senatu vitam abstinentia finivit. libros per aedilis cremandos censuere patres: set manserunt, occultati et editi. quo magis socordiam eorum inridere libet qui praesenti potentia credunt extingui posse etiam sequentis aevi memoriam. nam contra punitis ingeniis gliscit auctoritas, neque aliud externi reges aut qui eadem saevitia usi sunt nisi dedecus sibi atque illis gloriam peperere.
4.38 vida e memória e transcendência. Antecipação do que tempo em que cá não se estará. Esse tempo pensado como dedecus ou Gloria e o que verdadeiramente se tiver dado à luz: peperere
Ego me, patres conscripti, mortalem esse et hominum officia fungi satisque habere, si locum principem impleam et vos testor et meminisse posteros volo; qui satis superque memoriae meae tribuent, ut maioribus meis dignum, rerum vestrarum providum, constantem in periculis, offensionum pro utilitate publica non pavidum credant. haec mihi in animis vestris templa, hae pulcherrimae effigies et mansurae. nam quae saxo struuntur, si iudicium posterorum in odium vertit, pro sepulchris spernuntur. proinde socios civis et deos ipsos precor, hos ut mihi ad finem usque vitae quietam et intellegentem humani divinique iuris mentem duint, illos ut, quandoque concessero, cum laude et bonis recordationibus facta atque famam nominis mei prosequantur.' perstititque posthac secretis etiam sermonibus aspernari talem sui cultum. quod alii modestiam, multi, quia diffideret, quidam ut degeneris animi interpretabantur. optumos quippe mortalium altissima cupere: sic Herculem et Liberum apud Graecos, Quirinum apud nos deum numero additos: melius Augustum, qui speraverit. cetera principibus statim adesse: unum insatiabiliter parandum, prosperam sui memoriam; nam contemptu famae contemni virtutes.
4.39 uma vida cheia
At Seianus nimia fortuna socors et muliebri insuper cupidine incensus, promissum matrimonium flagitante Livia, componit ad Caesarem codicillos: moris quippe tum erat quamquam praesentem scripto adire. eius talis forma fuit: benevolentia patris Augusti et mox plurimis Tiberii iudiciis ita insuevisse ut spes votaque sua non prius ad deos quam ad principum auris conferret. neque fulgorem honorum umquam precatum: excubias ac labores ut unum e militibus pro incolumitate imperatoris malle. ac tamen quod pulcherrimum adeptum, ut coniunctione Caesaris dignus crederetur: hinc initium spei. et quoniam audiverit Augustum in conlocanda filia non nihil etiam de equitibus Romanis consultavisse, ita, si maritus Liviae quaereretur, haberet in animo amicum sola necessitudinis gloria usurum. non enim exuere imposita munia: satis aestimare firmari domum adversum iniquas Agrippinae offensiones, idque liberorum causa; nam sibi multum superque vitae fore, quod tali cum principe explevisset.
6.
 Sed mihi haec ac talia audienti in incerto iudicium
6.22.1
est fatone res mortalium et necessitate immutabili an forte

volvantur. quippe sapientissimos veterum quique sectam

eorum aemulantur diversos reperies, ac multis insitam opi-

nionem non initia nostri, non finem, non denique homines
5
dis curae; ideo creberrime tristia in bonos, laeta apud dete-

riores esse. contra alii fatum quidem congruere rebus pu-

tant, sed non e vagis stellis, verum apud principia et nexus

naturalium causarum; ac tamen electionem vitae nobis re-

linquunt, quam ubi elegeris, certum imminentium ordinem.
10
neque mala vel bona quae vulgus putet: multos qui con-

flictari adversis videantur beatos, at plerosque quamquam

magnas per opes miserrimos, si illi gravem fortunam con-

stanter tolerent, hi prospera inconsulte utantur. ceterum

plurimis mortalium non eximitur quin primo cuiusque ortu
15
ventura destinentur, sed quaedam secus quam dicta sint

cadere fallaciis ignara dicentium: ita corrumpi fidem artis

cuius clara documenta et antiqua aetas et nostra tulerit.

quippe a filio eiusdem Thrasulli praedictum Neronis impe-

rium in tempore memorabitur, ne nunc incepto longius
20
abierim.


12.8
Die nuptiarum Silanus mortem sibi conscivit, sive eo
12.8.1
usque spem vitae produxerat, seu delecto die augendam ad

invidiam. Calvina soror eius Italia pulsa est. addidit

Claudius sacra ex legibus Tulli regis piaculaque apud lucum

Dianae per pontifices danda, inridentibus cunctis quod
5
poenae procurationesque incesti id temporis exquirerentur.

at Agrippina ne malis tantum facinoribus notesceret veniam

exilii pro Annaeo Seneca, simul praeturam impetrat, laetum

in publicum rata ob claritudinem studiorum eius, utque

Domitii pueritia tali magistro adolesceret et consiliis eiusdem
10
ad spem dominationis uterentur, quia Seneca fidus in Agrip-

pinam memoria beneficii et infensus Claudio dolore iniuriae

credebatur.


    Cornelius Tacitus, Annales 13.56.1
    Betacode
    PreviousNext
                       


  Et commotus his Avitus: patienda meliorum im-
13.56.1
peria; id dis quos implorarent placitum, ut arbitrium penes

Romanos maneret quid darent quid adimerent, neque

alios iudices quam se ipsos paterentur. haec in publicum

Ampsivariis respondit, ipsi Boiocalo ob memoriam amicitiae
5
daturum agros. quod ille ut proditionis pretium aspernatus

addidit 'deesse nobis terra in vitam, in qua moriamur, non

potest': atque ita infensis utrimque animis discessum. illi

Bructeros, Tencteros, ulteriores etiam nationes socias bello

vocabant: Avitus scripto ad Curtilium Manciam superioris
10
exercitus legatum, ut Rhenum transgressus arma a tergo

ostenderet, ipse legiones in agrum Tencterum induxit,

excidium minitans ni causam suam dissociarent. igitur

absistentibus his pari metu exterriti Bructeri; et ceteris

quoque aliena pericula deserentibus sola Ampsivariorum
15
gens retro ad Vsipos et Tubantes concessit. quorum terris

exacti cum Chattos, dein Cheruscos petissent, errore longo

hospites, egeni, hostes in alieno quod iuventutis erat cae-

duntur, imbellis aetas in praedam divisa est.













B In partic.
   1    To fill up a portion of time or a number, to make out, complete, finish, end: puer, qui nondum impleverat annum, Ov. M. 9, 338: octavum et nonagesimum annum, Quint. 3, 1, 14; cf.: me quater undenos sciat implevisse Decembres, Hor. Ep. 1, 20, 27: vitae cursum, Plin. 7, 16, 16, § 75: finem vitae sponte an fato, Tac. A. 2, 42 fin.: impleta ut essent sex milia, Liv. 33, 14; cf.: cohortes conscripserat ac triginta legionum instar impleverat, Vell. 2, 20, 4: si numerum, si tres implevero, Juv. 9, 90.—
   2    With the accessory notion of activity, to fulfil, discharge, execute, satisfy, content: ne id profiteri videar, quod non possim implere, Cic. Clu. 18, 51; cf. promissum, Plin. Ep. 2, 12, 6: munia sua, Tac. A. 3, 53: incohatas delationes, Dig. 48, 1, 5: consilium, Tac. H. 1, 16: vera bona, id. Agr. 44: fata, Liv. 1, 7, 11: utinam quam spem ille de me concepit, partes officii, Plin. Ep. 5, 56, 3; 10, 52, 2 (D): impleverim! id. ib. 1, 10, 3; Quint. 6, 1, 12: desideria naturae, Curt. 6, 2, 3: exsequiarum officium, Just. 23, 2, 8: religionis officium, Sulp. Sev. Chron. 2, 35, 3: hominis officium, Lact. Op. Dei, 20, 9: officium (opp. suscipere), id. 6, 6, 15: mandatum, Gai. Inst. 3, 161: legem, Vulg. Rom. 13, 8.—Rarely with a personal object: implere censorem, i. e. to discharge the office of censor, Vell. 2, 95 fin. Ruhnk.—


[1] In partic., jurid. t. t., recuperatores, a board consisting of three or five members, originally only for processes between Romans and peregrini, but afterwards for summary trial in other causes, esp. concerning property and de statu (cf.: arbiter, judex; freq. and class.), Fest. p. 228 Müll.; cf. Gai. Inst. 4, 46; 109; 185: postquam praetor reciperatores dedit, Plaut. Bacch. 2, 3, 36; id. Rud. 5, 1, 2; Cic. Caecin. 1 sq.; id. Tull. 1 sq.; id. Verr. 2, 3, 11, § 28 sq.; 2, 3, 58, § 135 sqq.; id. Fl. 20, 47; 21, 49; Liv. 26, 48; 43, 2; Suet. Ner. 17; id. Dom. 8; Gell. 20, 1, 13 al.; Tac. A. 2, 52; id. H. 1, 74.
[2] Coberta de infâmia, carregada de infâmia.

Sem comentários:

Enviar um comentário